monumenta.ch > Victricius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 9, 7
Id ita esse, etiam praesentibus beneficiis admonemur. Nam cum ius translationis ipsis volentibus agnoscamus, illud intelligimus, non ipsos sibi inferre propria disseminatione iacturam, sed spargere beneficia unitate ditatos. Flamma claritudinem suam effundit, et donat, nec tamen patitur dispendium largitatis. Sic Sancti sunt sine damna munifici, sine additamento pleni, sic ad nos sine peregrinationis fastidio pervenerunt.